MEMORIAE Ars

MEMORIAE Ars
MEMORIAE Ars Μνημονευτικὴ
Graecis dicta, Locorum imaginumque doctrina Vossio, inventa a Simenide Melico, consummata est a Metrodoro Scepsio, Plin. l. 7. c. 24. vide supra Charmadas, ut et voce Metrodorus; recentiori aevô instaurata a Raymundo Lullo, cuius doctrina tamen magis esse ad ostentationem, quam ad fructum, ostendit Vossius modo laudatus librô de Natura Rhetorices; qui et Institut. Orator. l. 6. c. 9. de hac Arte erudite disserit. Ceterum Oratori inprimis felici memoriâ opus. Licet enim Caesar Augustus, ne periculum memoriae adiret, vel in ediscendo tempus absumeret, fere de scripto dicenda recitaverit, teste Tranquillo c. 84. et Dione initio l. 3. Carolus V. etiam ad Belgicae Proceres orationem e scripto habuerit, cum terrae huius imperium traderet filio suo Philippo; aliis quoque idem permitti soleat, quos aut morbus impedit aut aetas: communiter tamen ut memoriter id fiat requiritur. Multum namque gratiae ac virium de pronuntiatione deperire, dum quis in recitando lectioni vacat, neque oculos ac vultuma commentario valet referre, certum est: quod et B. Bernhardus observat Ep. 66. et pluribus persequitur Caelius Calcagninus Dialogo quem de Meoria inscripsit. Imo Christianis omnibus Memoriae exercitium perquam necessarium, a Paulo Apostolo enixe commendatum, 1 Tim. c. 2. v. 8. A Catechumenis certe, ut memoriter recitarent praecipua Christianae Religionis capita, Symbolum inprimis et Orationem Dominicam exigi solitum, discimus ex Theodoro Anagnosta Eclogâ. 2. Ferrando Diacono Ep. ad Fulgentium, de Aethiope baptizando, Aliis. Principia item IV. Euangeliorum, ex Beda de Tabernaculis l. 2. c. 13. etc. Laudatque in Erone Palladius, quod memoriter pronuntiaverit Psalmos XV. dein magnum Psalmum, centesimum nempe decimum nonum, Histor. Lausiac. c. 32. Ammonius vero παλαιὰν καὶ καινὴν γραφὴν ἀπεςτήθιζεν, veterem et novam Scripturam ex pectore deprompsit, apud eundem in Vita eius: quod et de Marco adhuc iuvene, in co; et de Tabennetis c. 39. refert Epiphanius, suô tempore plures in psalmodiis et continuis precibus, in lectionibus insuper καὶ ἀποςτηθισμοῖς, et recitationibus Sanctarum Scriptur arum, quaefunt memoriter, exerceri consuevisse scribit in Compendiaria Doctrina de Fide p. 466. Sec nec Isra elitarum quoque Reges a Sacro hoc gymnasmate olim immunes: quos hac ipsa de causa manibus suis librum Legis describere obstrictos fuisse, legimus Deuteron. c. 17. v. 18. ac fusius enarrat R. Moses Maiemonides Halach Melech. c. 3. halach. Tephillin. c. 7. et inde Schickardus de Regio Iure c. 2. Inter memoriae enim subsidia scriptionem esse, atque ita fieri, ut animus diutius rei immoretur, ac dum aliquid chartae inscribitur, simul inscribatur animo, erudite monet supra aliquoties laudatus Ger. Ioh. Vossius in Institut. Orat. ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ars Memoriae — Mnemotechnik [mnemoˈtɛçnɪk] (von griech. μνήμη mnémē, „Gedächtnis; Erinnerung“ und τέχνη téchnē, „Kunst“) ist ein Kunstwort, das seit dem 19. Jahrhundert für ars memoriae und ars reminiscentiae („Gedächtniskunst“) benutzt wird, meist… …   Deutsch Wikipedia

  • Piae memoriae — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P …   Deutsch Wikipedia

  • PHONASCIA Ars — Theophrasto memorata. Cum enim duo inprimis hominum genera vocis exercitationi operam dederint, Histrionicae Professorts, et Medicorum Gymnastici, sub iis Praecones, Choristae, Tragoediarum aliarumque fabularum recitatores, nec non vocibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Список латинских фраз — В Викицитатнике есть страница по теме Латинские пословицы Во многих языках мира, в том числе в …   Википедия

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • ATHLETICA — Hier. Mercuriali vitiosa Gymnasticae species appellata, hominibus robustis efficiendis (talis enim fuit Milo Crotonitata et Athleta ille, quem Olympiodorus τὰ βώλια comminuere solitum scripsit) quo in certaminibus victoriam reportare ac coronas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Giordano Bruno — Infobox Philosopher region = Western Philosophy era = Renaissance philosophy color = #B0C4DE name = Giordano Bruno birth = 1548, Nola, Campania, Spanish Kingdom of Naples death = February 17, 1600 (aged age|1548|0|0|1600|2|17), Rome main… …   Wikipedia

  • Omar-Moschee — Der Felsendom (im Sinne von Felsenkuppel ‏ قبة الصخرة‎ qubbat as sachra, DMG qubbatu ʾṣ ṣaḫra) ist das wohl bekannteste Wahrzeichen Jerusalems, sowie eines der Hauptheiligtümer des Islam und stellt als ältester islamischer Sakralbau ein… …   Deutsch Wikipedia

  • Arte antiguo — Torso del Belvedere, obra de Apolonio de Atenas del siglo I a. C. Miguel Ángel lo admiraba extraord …   Wikipedia Español

  • Weib — (s. ⇨ Frau). 1. A jüng Weib is wie a schön Vögele, was män muss halten in Steigele (Vogelbauer). (Jüd. deutsch. Warschau.) 2. A schämedig (schamhaftes) Weib is güt zü schlugen. (Warschau.) – Blass, 11. Weil es, um keinen Scandal zu machen, den… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”